monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36 > 136 > 27 > 29 > 10 > 25 > 8 > 15 > 20 > 30 > Matthaeus, 28 > 30 > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, III.Quod Valens paganis, Iudaeis et haereticis tribuerit potestatem suas festivitates agendi, et orthodoxis ubique prohibuerit, et de Flaviani Diodorique virtutibus. <<<     >>> V.De Iuliano monacho.

Cassiodorus, 8, CAPUT IV.De laudibus Aphraatae monachi, et qua fiducia Valenti responderit.

1 Cum his itaque laborabat Aphraates, cuius conversationem alio loco conscripsimus. Is enim ovium salutem suae quieti praeponens, et speluncam deserens propriam, pastorales sudores aggressus est. Quantas vero virtutis divitias congregavit, nunc referre superfluum est. Unum tantummodo eius debet dici, quod huic historiae valde congruit. A Boreae parte fluvius currit Orontes nomine circa palatium; a meridie vero est maxima porticus, undique turres excelsas habens.
2 Inter palatium vero et flumen platea est quae egredientes ex urbe mittit ad suburbanos agros. Per hanc plateam dum transisset Aphraates, ad hostilia certamina properabat, ut sacris ovibus curas necessarias exhiberet. Hunc de palatio respiciens imperator, vilissimo pallio vidit indutum, et in longaeva senectute celeriter properantem. Cumque dixisset quidam, quia iste esset Aphraates, in quo civitas universa penderet, dicit ei imperator: Dic mihi, ubi vadis?
3 At ille sapienter respondit, et congrue: Pro tuo, inquit, oraturus imperio. Tunc imperator: Oportebat te domi, inquit, orare secundum monachicum morem. At ille sanctissimus: Optime, inquit, dicis, si sic quoque permitteres, hoc me facere oportebat. Et hoc hactenus egi, donec Christi oves pace pristina fruerentur. Quia vero tumultu maximo commoventur, et periculi onus impedit, ne captivae teneantur, necesse est ubique discurrere, easque a necessitate salvare.
4 Sed dic mihi, tranquillissime imperator: Si puella essem in cubiculo residens, et ad lanam vacans, videremque paternam domum ignibus concremari, quid me facere congrueret? Sedere intus, et ardentem contemnere domum; an certe discurrere, ubique aquam ferre, et flammas exstinguere? Credo quia dicis hoc potius fuisse faciendum; id enim puellae sapientis est opus. Hoc ergo nunc agitur, imperator.
5 Te namque in paternam domum nostram mittente flammas, discurrimus, ut eas velociter exstinguamus. Haec illo dicente, interminatus est quidem, sed tacuit imperator. Unus enim cubicularius imperatoris aspere respondens viro sanctissimo, huiusmodi cladem noscitur pertulisse. Is enim habebat balnei curam: ubi post haec verba descendens, ut imperatori pararet ingressum, et mente perculsus in aquam ferventem descendit, ibique defunctus est.
6 Sedebat imperator exspectans, ut, eo renuntiante, lavaretur, eoque tardante, misit alios viros, cur moraretur. At illi ingressi, viderunt eum in solio [ms. Santheod., dolio] fervente defunctum atque solutum. Quod dum nuntiatum fuisset imperatori, cognoverunt virtutem orationis Aphraatae, non tamen ab impiis dogmatibus recesserunt [ms. Lyr., cessaverunt], sed secundum Pharaonem induratum est cor eorum. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 23 et 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25 et 26, p. 188.]
Cassiodorus HOME

bav823.19 bav824.237 bnf1603.165

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik